Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0048
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
aut

inno 1(539 a proavo Principe Ioanne Philippo de
Schoenborn exstructum, atque nunc a Friderico Ca>
rolo anno 1743 instauratum. * * Hic vero pro pueris
puellisque in Orphanotrophium ablegatis in Iulii Noso-
comio sustentari iussit duodecim adolescentes pauperes,
qui literis'egregie musicaeque operam navarent, & quo-
rum duo semper esTent in quavis sex inferiorum Gym*-
nasii classium, atque dimitterentur absoluto primo philo-
sophiae cursu, ubi vel clericorum vel monachorum
regulas scqui, aut docendo vitam sustentare poterant.
Iam multo prius quidem prima initia hoc studiosorum
institutum in nosocomio fecisse videtur, quum inter eos,
qui nosocomii beneficio fruebantur, fuisse dicant quen-
dam Sebastianum Schramm ob oculorum vitium ex
Iesuitanun ordine, aliosque ob alia corporis vitia ex aliis
monachorum ordinibus dimissos, qui animi causa pueros
in nosocomio degentes elementa linguae latinae docerent.
Ast hoc studiosorum institutum lege demum a Principe
Friderico Carolo data sancitum est, iique gratis praeter
victum & vestitutum atque libros omni tum in literis
quum in musica institutione privata fruebantur, scholas-
que gymnasii publicas obire debebant, atque etiam
diebus festis aedem aulicam frequentare, ibique conci-
nendo symphoniam adaugere. In locum eorum, qui ab-
soluto primo pbiloscphiae curriculo nosocomium reli-
querant, alii iuvenes recipiebantur, qui paupertatis,
morum ingeniique praeftantiac testimonium atque speci-
men rigoroso examine probatum dederant. Tanta semper
fuit huius instituti gloria, ut eo ipso alumnus quivis,
cuilibet commendatus esfet. **

Idem

* Nachricht von dem armen Waisenhause in Wiirzburg, 1778,

• * Wiiriburger wocbentliche Anzeigcn von gelehrten und and»

ern gemeinnutzigen Gegenstanden, 1798, Nro. pag>6?)
loading ...