Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXVII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0052
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXVJI

,,compagis integritate conservata, Aegyptiorum mumiis
,,aemula. In his venae, arteriae aliaque vasa variorum
„diflincti coloris liquorum infusione oppleta, quae vena-
„rum & arteriarum ®per molem corporis expansarum
„ramos, gyros & ssexus ad truncum usque, unde pro-
„cessserunt, sanguims quoque circuitum, totiusque humani
„corporis liquido hoc elemento, quod in stomacho ex-
„coqui coeptum efl, sustentationem palam commonstrant.
„Quae omnia sequenti ratione peraguntur. Praemissa
„singulis demonstrationibus a chirurgiae & anatomiae
,,ProfesTore de praesentis operationis argumento ad cir-
cumflantium & adssdentium coronam oratione demon-
„strationem ipsam pimarius Hospitalis Iulianaei Chirurgus
„& anatomiae Praeses adgreditur, incidentibus, si quae
,,moveantur, dubiis & interrogationibus reipondet, quum-
„que praestitutum in illum diem opus finierit, actumipsum
„absolvit. Huc quoque accedunt ea, quae vulnera,
,,laesiones, ulcera, fistulas, fractiones, contusiones, dis-
„locatioues partium concernunt, quorum & similium
„medendi artem in collegiis academicis' chirurgiae Pro-
„fessor edocet, laudatus vero Chirurgus primarius fascias
„chirurgicas praeparandi, conficiendi, aptandi, ob- &
„circumligandi artificiosam & optimam ex pluribus me-
„thodum non oretenus solum explicat, sed adhibita etiam
„manu in praxi ostendit.“

Ex hisce patet quoque, munera duo quum Profes-
soris anatomiae & chirurgiae tum Chirurgi primarii atque
anatomiae Praesidis sive Demonstratoris nondum in uno
viro fuisse coniuncta, sed 'ab anatomiae & chirurgiae
Professore plane diversum fuisse nosocomii Chirurgum
primarium & anatomiae praefidem sive Demonstratorem,
qui vulgo Operator (francogallico idiomate Operaieur)
dictus, atque Chirurgi primarii nomine insignitus fuit prop-
ter ea, quod duos socios habuit a nosocomio lustentatos
in eoque habitantes.
loading ...