Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0055
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXX

in nosocomio adhuc ssoret. Chirurgi perfecti prodierunt
per omnes sere Germaniae provincias dissipati, inter quos
sussicit nominasse Weidmannum Mogimtiae, Harten-
keilium Salisburgi, Roschium Bambergae, Clossium
Tubingac defunctum, Hardeggum Stuttgardiae, & ami-
cissimum mihi Brunningi-iausen Wirceburgi. Sic ex
nosocomio nostro multum emolumenti non in patriam
soium redundavit, sed in omnem Germaniam & in uni-
versum fere genus humanum indefesso labore & studio
unius viri, cuius meritis de arte sua, quam amplificare &
ornare pergit, invidia & obtrectatio nihil unquam detrahent.

Eodem fere tempore Medici soli sine nosocomii
praefectis aegrotantium lectos, adire, liosque ita inter se
distribuere coeperunt, ut Medicus primarius curaret
tantummodo aegrotos, qui recuperata sanitate nosoco-
mium derelinquere debent, alter vero sive Medicus
secundarius eos, qui perpetuo -nosocomii beneficio fruen-
tes aegrotant. Medicus.primarius simul etiam Medicinae
publicus in Academia Profesior fuit, atque scholam cli-
nicam in aegrotantium cubiculis habuit, & quidem inde
ab anno 1769 Menolphus Wilhelm, Medicus practicus
eo tempore celebratissimus. Huius vero medicae scholae
clinicae ratio non multum diversa fuit ab ea, quae supra
sub finern §. 7. Sci-ieidleri verbis deseripta est.

Ne reciperentur in nosocomium morbo contagiose»
soedoque laborantes, iam olim interdictum Fuit, quare
syphiliticis & epilepticis gratuito illo hospitio frui non
licuit. . Anno tandem 1773 die 22-da Maii novum erigitur
in urbe nostra institutum, in quo pauperes & miseri
epilcpsia cruciati curantur, ac omni ex parte sustentan-
tur, usque dum vel perfecte vel palliative lanati dimitti
possint. Exifiit illud in domo peculiari a nosocomio
separata, huic vero versus orientem finitima, quae olim
loading ...