Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXXI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0056
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXXJ

Ganzhorniorum familiae fuit. Iubente Principe Adamo
Friderico ea cum horto adiacente pro quater millibus
ssorenorum coemta est, quam summam pro rata parte con-
tulerunt ptochotrophia omnia, quae vel in urbe vel in
oppidis provincialibus existunt. Iam antea & Iuliana
Gehrig, uxor Administratoris redituum ad ordinem
equestrem Iohanneum in urbe nostra pertinentium, lega-
rat ter millia ssorenorum, quibus institutum tale persice-
retur. Accommodabantur ergo septemdecim cubicula
miseris eiusmodi epilepticis, culina, cubiculuml domus
curatori, coenaculum, Oratorium, & aliqua cubicula
famulis & famulabus, linteisque & vestimentis atque uten-
silibus adservandis deftinata. Statutum est, ut

imo. nunquam plures quam octo viri vel seminae
morbo epileptico laborantes gratuita cura & sustentatione
in hac domo fruantur, ufque dum ad sustentandos sumtus
uberior fons adfuerit.

udo. Quatuor tantummodo personae smt, quae
domum administrent, & aegris opem ferant.

3tio. Haec domus Epilepticorum semper respiciatur
Ut mera extensio & adpertinens Iulii nosocomii, quod
igitur suppeditare debet omnia, quaecunque ad illam
sustentandam & eius incolas alendos, vestiendos & cu-
randos requiruntur, atque nosocomii Medicus & Epilep-
ticis opem suam subministrare debet, quasi in ipso Iulii
nosocomio decumberent.

4to. Nulli in domum Epilepticorum recipi poliunt,
nisi immediati Principatus Wirceburgensis subditi, atque
ceteris paribus praeferendi sunt nati in oppidis provin-
cialibus Arnstein, Aub, Detelbach, Geldersheim, Gerolds-
hofen, Hartheim, Hassfurth, Ipphofen, Karlstadt, Kitz-
ingcn, Konigshofen in arvis, Lauda, Mellerichstadt,
loading ...