Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXXII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0057
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXXII

Munnerstadt, Neustadt ad Salatti, Rothenfels, Rbttingen,
Volkach, quippe quorum ptochotrophia, ut supra dictum
est, ad emendam & perficiendam hanc Epilepticorum
domum pro rata parte contribuerunt.

5to. Opulentioribus quoque morbo epileptico grava-
tis in hanc domum acceiTus pateat, sed ita, ut supernu-
merarii illis octo pauperibus accenseantur, atque suffici-
entes huic domui donent opes, quibus per omnem vitam
sustentari possint.

6ta. Etiam circa sacra pertineat Epilepticorum do-
mus ad Iulii nosocomium. Si vero noctu, clausis no-
socomii portis, vocandus esset sacerdos, parochus Haug-
ensis, cuius ecclesiae haec domus olim contributa fuit,
sacra debet adminislrare, ne nosocomii quies turbetur. Quo-
tidianam vero Missam in Epilepticorum demo dicat, atque
diebus dominicis & feslis explicet evangelia monachus ex
ordine Capucinorum, quibus ideo conceditur uuisfructus
pecuniae u typographo aulico Engmann ipsis anno
1765 legatae, quam alioquin ex ordinis sui regulis acci-
pere non potuerunt. Vinum & cereum ad Missam di-
cendam nosocomium suppeditare debet. Necessariam
suppellectilem ecclesiasticam donavit Adamus Frideri-
cus ex aede aulica principali.

Circa idem fere tempus domum, quae dicitur Eli-
sa b e t h a e (das Elisabethen-Haus), ita institutam
die ferunt, ut pauperes mulierculae syphilide aut lue ve-
nerea adfectae in ea curarentur, iisque a Iulii noso-
comio victus atque medicamina suppeditarentur. De
cuius institutl ratione universa quum adhuc nihil certi
comperire potui, paucis id sufficiat comnaemorasse.

Ceterum Adamus Fridericus & confirmavit &
amplificavit institutum illud pauperum iuvenuin, qui, ut
loading ...