Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXXIV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0059
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
jcxxrv

pauperibus curam consecrasset, eam dein peculiari cuidam
collegio virorum proborum & intelligentium commen-
davit, aliosque constituit, qui de vero statn nosocomio-
rum & ptocliotrophiorum tam in urbe principali quam
in lingulis oppidis existentium cognoscerent, eorum
reditus, oeconomiam & administrationem disquirerent,
admiriistratoribus ossicia sua inculcarent, omnia in iustuni
ordinem redigerent, & c verent, ne, qui ptochodochiis
praeeiTent, ulterius piam pauperum rem sraudarent, aut
comisiationibus dilapidarent, quas antea in ipsis ptocho-
trophiis celebrare non puduit. Praecipue vero nosoco-
mium Iulii, proavi sui, reformavit in omnibus partibus,
antiqua statuta definite magis repetiit, vel etiam nova
addidit, aedificiumque totum, quantum esiet, in maiorem
eius incolarum salutem ac commoditatem amplisicavit
atque condecoravit. Aedisicii pars antica binaque latera
orientem & occidentem spectantia diruebantur, & nova
altioraque a fundamentis exdruebantur, penitusque in-
terna podici aedificii dructura refingebatur adeo, ut
universi iam nosocomii Restaurator Franciscus Ludo-
vicus iure praedicari possit. Sub eius auspicio & con-
•silio nunc omnia in hac domo ordine alio & fere inverso
disposita sunt: quae olim in aedificio podico fuerant,
iam in antico reperiuntur, & quae in hoc prius locum
suutn habuerant, in illud transponebantur, quin impensae
laborique parceretur. Sunt quidem, quibus universa
haec rerum mutatio non omni cx parte probetur, pu-
tantibus, aegrotis olim in podicis aedibus aeri liberiori
expositis & prospectu in hortum botanicum amoenio-
ribus melius consultum fuisie, quam in anticb aedificio
versus urbem spectante, in quo nunc versantur, prospectu
non nisi in impluvium liberori aeris solisque radiorum
acceisu deditutum fruentes; immo habitationem in antico
aedificio fuisie olim magis salubrem, quum ad dextram
& smistram supra contignationem primam perfractum
loading ...