Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXXVI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0061
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
xxxvl

curatur quidem a Medico & Chirurgo primario, curae
sumtus tamen a civibus instituti administratoribus noso-
comio compensantur, quod cubile, victum, praeseripta
medicamina praebet, atque famulas curatrices sustentat.
Neque tamen nisi viginti quinque numi cruciati sol-
vuntuf pro quovis aegroto per smgulum diem, quem in
nosocomio vixit. Huius beneficii particeps est omnis
socius discipulusque mercatorum, artificum & opificum,
qui, cuiuscunque nationis & religionis sit, imo. sanus
ad urbem nostram pervenit, & iam per quatuordecim
dies in ea commoratur, atque edo. per singulas hebdo-
mades, quas in urbe nostra vivit, numum cruciatum
unum magistro suo exsolvit. Mercatores, artificum &
opificum diversae clasies ex collegio suo civem unum,
quotannis fere alium eligunt, quem Deputatum adpellant,
& cui magistri eiusdem collegii collectos singulos numos
cruciatos tradunt. Omnes vero Deputati legunt libi
supremum quendam aerarii Tribunum, qui pecunias a
quovis Deputato collectas accipit & expendit, tabulas-
que accepti & expensi conficit, atque publice quovis
anno rationes a Deputatis subscriptas typisque impressas
reddit. Cives ergo sunt, qui hoc inslitutum administrant,
in eoque conservando & adiuvando gratuitam operam
navant. In recipiendis aegrotis vero ne ulla fraus com-
mitti possit, magister collegii sui Deputato nomen aegro-
tantis socii diseip ulive indicare debet. Deputatus autem
aegro schedulam propria manu subscriptam exhibet,
atque testatur, eum ex legibus instituti recipi posse.
Aegrotus dein cum hoc testimonio in nosocomium de-
fertur, ubi constituta hora supremus aerarii Tribunus cum
Medico & Chirurgo convenit, qui, si vere aegrotantem
iudicarint, eum ad curam recipiunt, sanatumque dimit-
tunt. Aegris Augustanae confessioni addictis arcesiitur in
periculo mortis sacerdos suae religionis ex oppido vi-
eiuo, mortuis vero commune est cum aliis coemete-
loading ...