Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0063
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XXXVIII

habilitate gaudent, aptioresque sitnt conficiendis variis
praeparatis, infusis, decoctis. Eae tamen innuptae aut
viduae, atque non infra quadraginta quinque nec ultra
quinquaginta duos annos natae, pii bonique animi esse
debent. Aegrotantibus duodecim tribuitur famula una:
amentes feminas autem famulae duae, virosque vesanos
duo viri curant. Irnmo dementibus illis, qui ab aliis
segregati in peculiaribus cubiculis degunt, curaeque sum-
tus ncsocomio compensant, samulus alius invigilat. Fa-
mulae (.mnes dormiunt in eodem aegrotantium cubi-
culo, & urgente necesiitate, si plures requirantur fa-
mulae, sociae proximae succurrere, auxiliumque prae-
slare debent. Earum ossicium est, aegrotantibus diu
noctuque invigilare, vestes, victum potum que & me-
dicamenta omnia ex Medici vel Chirurgi praeceptis
administrare, lectos slernere, munditiem conservare in
cubiculis & utcnsilibus, latrinas & lasana lavare, quieti
prospicerc, turbas ac invisentium multitudinem amovere,
cavere, ne aegris supportentur cibaria & potacula, per
ventilatores aerem purgare, lupellectilia lintea & aegro-
tantium vesfimenta integra sartaque conservare, & deni-
que, li quid gravius accideret aegrotanti, Medico indica-
re, aut etiam inslante vitae periculo Parochum aut Ca-
pellanum advocare, ut sacra mature satis 'administrentur.
Chirurgo primario iam olim adiuncti fuere socii in
ipso nosocomio habitantes, atque Franciscus Ludovi-
cus demum & Medico primario tribuit administrum in
re medica versatum, quem Adsistentem nominamus.
Elie quoque, omnis aegrotantium famulitii quasi Prae-
fectus, in nosocomio habitat, atque salario victuque lust-
entatur, ut, absente Medico ordinario, omni diligentia &
pietate aegris famulisque curatricibus invigilet, atque
munditiei & quieti prospiciat. Eius ossicium est, in pe-
culiari libro de die in diem seriptura persequi, quae
 
Annotationen