Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXXIX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0064
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXXIX

Medicus ordinarius cuilibet aegrotanti praescripsit, aeg-
rotantes saepius per diem invisere, morborum mutatio-
nes, quas vel ipse observavit, vel a famula relatas ac-
cepit, adnotare, & Medico ordinario tradere, medicami-
num praescriptum usum curare, eorumque effectum ob-
servare, in fine cuiusvis mensis omnium aegrotantium
nomen, locum natalem, morbum, receptionis aut dimissi-
onis diem, eventumque curae per indices describere, at-
que Medico primario scholam clinicam dirigenti com-
mittere.

Rectam vero medicae scholae clinicae rationem pri-
mus consdituit amicissimus mihi collega nimis matura
morte defunctus Georgius Christophorus Siebold,
filius Caroli Caspari natu maximus, qui & ideam
eiusdem scholae & leges anno 1795 duobus libellis ex-
posuit, prinnisque fuit, cui scholam. clinicam dirigenti
& in locum primarii Medici evecto postmodum etiam'
cura aegrotantium opificum sociorum demandabatur. *
Priusquam sapientissimus Princeps omnem nosocomii
radonem ex integro restituerat, pauperes aegrotan-
tes non ex urbe solum, sed ex vicis etiam oppidis-
que vicinis tumultuarie singulis diebus in nosocomio
conssuxerunt, sibi suisque, quorum morbi Ida tum confuse
latis enarrabant, a Medico primario medicamina petentes.

* De instituti clinici ratione ad tirones sermo acadeinicus»
Wirceburgi, 4to, et : Vorlaiitige Nachricht von der gegen-
■\vartigen Einrichtnng des Klinikums an dem lulius-HolpitAe
xu Wujzburg unter Aulsicht des Prosessors Sikbold des
jiingeren, Nebst einigen allgemeinen Bemerkungen iiber Spit«
aler und klinische Anstalten jin. akademilcher Hinsicht. i&i.
dem 8,
loading ...