Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XL
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0065
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XL

Quae hic praevio examine in tanta turba paucis quae-
stionibus abiuluto praescripsit, nosocomii pharmacopaeus
gratis porrigere debuit. Hanc pravam medicaminum di-
ftribuendorum medendique consuetudincm, quae magnos
sane nosocomio sumtus, aegrotis vero parum auxilii ad-
tulit, Franciscus Ludo vicus interdixit, atque paupe-
rum aegrotantium saluti melius consuluit eo, quod per
varias urbis partes medicos & chirurgos constitueret, qui
gratuitam pauperum curam haberent, atque medicami-
num praescriptorum ex ossicina quadam urbis gratuito
porrigendorum sumtus ab universali pauperum instituto
solvi iuberet.

Nihila tamen minus aegrotantes omnes curae sumti-
bus solvendis impares, sanabiles lueque venerea non ad-
fecti ad curan%in nosocomsum recipiuntur, sive in urbe
aut territorio Wirceburgensi degant, sive peregrinantes ex
aliis terris advenae sint, quos in urbe nostra morbus subito
deprehendit. Quum tamen cubilium aegrotis in nosoco-
mio curandis destinatorum numerus e si definitus, nemo
recipitur, nili lectus vacuus adfuerit, morbique vehemen-
tia non urgeat adeo, ut a regula discedatur. Concur-
rentibus pluribus ad curam adspirantibus primum locum
obtinent, qui in urbe aut territorio Wirceburgensi de-
gunt, vel qui graviori morbo laborant, & quibus ex alia
lege in aliis aedibus auxilia medica non competunt. Re-
cipiuntur ergo & ii, qui ita dicto universali pauperum
instituco adscripti siunt, si graviori morbo laboraverint.
Quicunque autem in Iulii nosocomium recipi voluerint,
adferant, necessie est, teslimonium paupertatis suae vel a
Parocho vel a Praefecto urbis oppidive scriptum, atque,
prout morbus vel internus vel externus indicatus fuerit,
examini se subiiciant instituendo ab Adsisten tibus,
quos vocamus, in nosocomio habitantibus, primarioque
Medico & Chirurgo subordinatis. Explorandum in primis
loading ...