Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XLI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0066
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ILX

eft, an, qui ad curam suscipi petierint, malo venereo aut
insanabili adssigantur, quum & antiquis & recentioribus
legibus syphilitici atque insanabiles a nosocomio Iulii
arceantur. In diiudicando vero morbi slatu siquid du-
bitent examinantes illi A ds is tente s, Medicus aut Chir-
urgus primarius examen repetunt* suaque manu semper
in eodem de supplicantis paupertate tcslimonio adscribunt,
quem ex legibus ad curam recipiendum existim-arinf.
Traditur dein hoc duplex de paupertate & morbo testi-
monium in eadem schedula seriptum nosocomii Praefecto-
rum Concilio, quod per Secretarium aegrotantis receptio-
nem subscribit. Illis vero non congregatis, & solus Paro-
chus nosocomii Antiftes suo nomine subscripto receptio-
nem aegroti confirmat. Hic dein, cubile vacuum fi sup-
petat, aut morbi gravitas urgeat, slatim ad nosocomium
accedere, aut in lectica adportari potest. Accidit tamen
non raro, ob adssuentem aegrotantium multitudinem, ut
iis, quibus receptio iam a Medico & a nosocomii Prae-
fectis confirmata est, unum pluresve dies in urbe cunctan-
dum sit, usque dum in nosocomio cubile vacuum fuerit.
Recepto autem aegroto Medicus vel Chirurgus adsistens
in nosocomio habitans lectum convenientem, omni mun-
ditie praeparatum, linteis bene lotis ac puris obductum
adsignat. Quotiescunque enim aeger vel mortuus vel e
cura dimissus suerit, omnia, quibus usus est, supellectilia,
lectus, vellimenta, stragula, lodix, madula, lasanum, &
reliqua lavantur, fumigantur, aerique liberiori concedun-
tur. Neo-admissus, morbo non contraindicante,. balneo
immergitur, propriis, quae secum ducit, vestimentis omni-
bus exutus, & squalore deterso veftibus aliis, quas noso-
comium paratas atque in promtu habet, induitur. Aeg-
rotantis vero propria veftrmenta, quae in nosocomium
adportat, purgantur, lavantur, distinctaque servantur,
c curaque dimiiso redduntur. Si mortuus in nosocomio
loading ...