Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XLVII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0072
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XLVII

& in peculiari domo habitantes, quinquaginta sex famuli
famulaeque & aegrotis & senibus perpetuo nosocomii
beneficio fruentibus administrantes.

His denique accedunt triginta pauperes adolescentes
studiis doctrinisque dediti. Tot enim per smgulos annos
in nosocomio sustentari iussit Franciscus Ludovicus,
domestica puerorum Principistarum dictorum schola sub-
lata, quum in puerulis hisce & accuratiliimum examen
nondum probet, an necessariis ad literarum studia doti-
bus praediti sint, & quum illi prima literarum elementa,
quin magnos parentibus sumtus adserant, in scholis vul-
garibus seu trivialibus addiseere posiint. Quicunque
igitur in numerum pauperum nosocomii studiosorum
recipi voluerit, literis doctrinisque iam adeo imbutus
esfe debet, ut Gymnasii scholas cum honore ac profectu
posfit obire. Adferat, necesse est, literas a Parocho &
praefecturae Administratore seriptas, quae legitimo modo
testantur de die & loco natali, QWirceburgensis esse
debet,} de paupertate, egregiis ingenii dotibus moribus-
que. Competitor quilibet anno scholastico finito, medio
fere mense Septembri, die pracstituta & ephemeridibus
promulgata ipse se rigoroso examini subiiciat, quod in-
stituunt nosocomii Parochus ceterique Praefecti, Pro-
fessor quidam in pubircis Gymnasii scholis docens, atque
chori in nosocomio nuisici Director. Quum vero Juve-
nes isti literarum studiis dediti ex praecepto Francisci
Ludovici non amplius aedem aulicam adeunt, etiam
ab iis non desideratur, ut musicam calleant, sed qui &
hanc calluerit sub eadem morum atque scientiarum con-
ditione, prae aliis in nosocomium recipitur. Si quis
autem examine utut seveto tentatus receptus fuerit, cuius
diligentia dein minor, ingenium tardius aut mores tam
pravi & incorrigibiles observantur, ut tanto beneficio
indignus videatur; dimittendus erit, in eiusque locum
loading ...