Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XLVIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0073
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
xlviii

dignior alius recipiendus. Qui strenue literis operam
navarit, semperque se gesserit, ut iuvenem bene moratum
decet, hoc nosocomii beneficio, si eius mature satis par-
ticeps fit, per leptem annos sruitur, nempe usque dum
absolverit utrumque philoiophici studii curriculum in
Gymnasio. Qui dein e nolocomio cum honore transit
ad Academiam, vel etiam clerici aut alius ordinis eccle-
siastici regulas sequitur, adhuc ut olim praeter omnia,
quae habet, vestimenta viginti quinque ssorenos dotis
adinstar a nosocomio accipit. Insuper quot praemia quis
in fine anni scholastici reportaverit, tot ssorenos integros,
& quoties cum praemifero quis de palma certant, tot
ssorenos dimidiatos accipit, qua pecunia in feriis ad
suos abiens animum recreare possit. *

Ut incolarum nosocomii ita & victus in genere du-
plicem classem Eranciscus Ludovicus constituit, &
cuilibet clasfi peculiarem, communem tamen & publicam
quasi mensarn in separatis coenaculis adsignavit. Primae
classis prandium incipit hora meridiana duodecima, atque
coena hora septima vespertina. Huic primae classi ad-
numerantur incolae honoratiores nosocomii Ministri, ut
bini iuvenum literis operam navantium Magistri domestici,
tres adsistentes Medici ac Chirurgi, Pharmacopoeiae Ad-
ministri, atque senes vetulaeque perpetuo nosocomii be-
neficio fruituri, quos celsissimus Princeps suo sigillo ad
hanc classem denominaverit. Parochus autem Antistes
etiam in nosocomio cum duobus Capellanis habitans
annuum accipit salarium numerato solvendum, ex quo
ipse sibi suisque Administris victum curare, remque
familiarem peculiarem habere debet. Primae vero classi

• Wurzburger wochentliche Anzeigen von gelehrteu und andern
gemeinriiitzigen Gegenstanden. 1798» p*gg. $7? seqq, p*g»

(58? se<H«
loading ...