Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XLIX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0074
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XLIX

lingulis diebus a nosocomio porriguntur ad prandium
iusculum de carne, caro bovilla, legumina & caro assata
diversae speciei, prout anni tempus ea fert: ad coenam
iusculum de carne, ex avena, oryza vel hordeo paratum,
& caro quaedam iurulenta seu assata cum acetario; die
vero iciunii ad prandium iufculum, legumen quoddam,
carpio iurulentus, esca quaedam e farinis parata: ad

coenam iufculum, poma cocta & efca quaedam e farinis
parata. Praeterea lingulis diebus vini mensura una &
panis oblongi triticei dimidia pars.

Secundae classi, ad quam pertinent senes vetulae-
que, vesani, nec non omnes famuli fanmlacqne, ad pran-
dium, quod hora decima matutina, habent lingulis die-
bus iusculum de carr.c, carnem bovinam ac legumen
quoddam, cui additur & caro assata diebus festis: ad coe-
nam, quae hora quinta vespertina ess, iusculum de car-
re, ex oryza, hordeo, avena, ptisana seu panico para*
tum, & carnem quandara iurulentam: die ieiunii vero

iusculum, legumina cum pifcibus & cibum e farina para-
tum : ad coenam iufculum. Praeterea lingulis diebus ad
prandium dimidiam, & ad coenam quadrantem vini men-
luram cum pane secalino.

Iuvenes studiosi beneficio nosocomii fruentes secun-
dae classis victum habent, coenam meridianam vero ca-
piunt hora undecima & dimidia, & vespertinam hora
sexta.

Senes vetulaeque & studiosi iuvenes vestiuntur opti-
me, simpliciter & permodeste. Ex eo die, quo in noso-
comium recipiuntur, novis induuntur vestimentis. Ve-
tulis porriguntur tunicae muliebres si ve stolae
& amiculum (Mutzcbeti) e panno coloris cineritii con-
fecta, duae subuculae (Leibchen), duae mitrae ricinae &

4-
loading ...