Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: L
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0075
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
caliptrae (Hauhen), duo suppari (Halstucher), duo prae-
cinctoria (Schiirzen), duo muccinia (Scbnupstucber'), duo
paria tibialium (Snxvnpse') & calceorum, chirothecae
(Handschuhe) &c. Viris senibus autem porriguntur toga
una (Rock) cum duabus interulis live subuculis (Camisol)
e panno coloris cineritii, duae tunicae interiores pectus
comprehendentes (^Brufisteck^ Bnjilatz'), duo collaria
(Halstucb), cucullus (Kappe), duo paria braccarum sive
tegumentorum feminalium lcorteorum (Hosen), duo muc-
cinia, chirothecae, duo paria tibialium & calceorum &c.
Per smgulas hebdomades accipiunt indusium bene lotum,
omniaque vestimenta pro necessitate reficiuntur, aut no-
vis mutantur. Adolescentes vero studiosi statim, ut in
nosocomio recepti sunt, obtinent pallium e panno colo-
ris cinerei, togas duas cum interulis sive subuculis eius-
dem panni ac coloris, duos cucullos xylinos albi colo-
ris, collare, duo muccinia, quatuor tibialium & duo cal-
ceorum paria, duo paria braccarum sive tegumentorum
feminalium e panno cineritio confectorum. Quotannis
accipiunt togam unam novam, & quarto anno novum
pallium: reliqua minora vestimenta pro necessitate vel
reficiuntur vel novis mutantur : indusia vero & collaria
bene lota singulis hebdomadibus exhibentur.

Triginta iuvenes studiosi maximam diei partem, quae
a publicis scholis vacat, commune a coenaculo diversum
habent conclave, quod Museum dicunt, ubi commenta-
tione domestica, aut scribendo, aut cogitando, vel edis-
cendo vel componendo pensa a publicis Gymnasii Pro-
fessoribus imperata occupantur, atque privata duorum
Magistrorum domesticorum institutione utuntur, pulpitis
adsidentes panno viridi obductis atque praecludendis.
Omni cura liberi studiis unice vacare poliunt. Ad doc-
trinas addiscendas obtinent a nosocomio libros utilissimos
omnes, non necessarios solum in publicis Gym nasii scholis
loading ...