Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0076
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
u

praescriptos, & diebus feriatis, quibus scilicet scholas
publicas non obeunt, in arte musica exercentur a Di-
rectore chori muiici, aut concomitajite Magistro suo rus
evolant ambulandi corporisque & animi recreandi gratia.
Peculiaria quoque dormitoria duo sunt, in quibus sngu-
lus quisque proprium suum lectum habet, velis undique
clausum, & quovis mcnse linteis toralibusque bene lotis
obducendum.-
Senibus etiam viris feminisque pro diverso sexu se-
parata quidem, verum denis & duodenis eiusdem sexus
communia & a coenaculis diversa cubicula sunt, in qui-
bus per diem versantur, noctuque simul dormiunt, ita
tamen, ut singulo cuilibet peculiaris lectus adsignatus sit,
velis undique clausus, & quovis mense linteis toralibus-
que bene lotis obducendus. In hisce cubiculis amplis
& altis adhuc-ventilatores sive spiracula sunt, quibus
per diem saepius aperiundis aer restauratur. Singulo
cubiculo praefecta est famula una, quae senibus in eo
degentibus necelsaria adminiftret, atque si mali quid uni
alterive acciderit, vei Sacerdotem vel Medicum adsisten-
tem arcessat. Suppetunt alia cubicula, in quibus degunt,
dum smgulis annis ordinaria recenti tectorio obducun-
tur, & alia, in quibus curantur, si in graviorem morbum
inciderint.
In aedificio antico est sacellum, in quo reconvales-
centibus aegrotis Mida dicitur. Templum vero, in quo
sanis nosocomii incolis sacra publice, administrantur, in
aedificio postico exstat, per bina superiora tabulata sese
efferens. Templi huius formam simplicilsimam ac elegan-
tem accuratius deseribere, non alienum videtur. Aedifi-
cium omne inniium porticu duos antehac occos, alterum
in inseriore, in superiore contignatione alterum, cum
atriis haud mediocribus confplcctebatur, in quibus
commillationes diebus festis celebratae sunt. Hi oeci nunc
 
Annotationen