Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0077
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Lil

perrupto tegumento commissi, in aedem, quae commoda
ad cultum divinum debilibus senioque confectis edet,
elegantissime mutati sunt. Templi siguram constituit pa-
rallelogrammum, cuius omnia latera, pilis marmoratis
distincta, columnae marmoris adinstar elaboratae circum-
sifiunt. Columnis hisce suggestus incumbit per latera
continuus, ad quem, uti ad aream, duo ostia ducunt,
ita quidem, ut omnes, qui in nosocomio degunt, ab
omni tempefiatis incommodo tuti in ecclesiam coire que-
ant. Vertex templi convexus, sicuti & latera, nullis
omnino picturis, sed aliquibus tantummodo figuris orna-
mentisque gypso elaboratis simplici decore conspicua
sunt. In media area e margine quadrato satis amplo
altare surgit unum, ita tamen exstructum, ut utrinque
celebrari sacra posiint. Arae graecae non disiimile basm
habet marmoream, cui tabernaculum ex eodem lapide
impositum est, quod, dum uno ductu velum semotum
fuerit, per fenestras quatuor undique Sanctissimi adspec-
tum praebet, nec nisi figura (est quippe solidum rectan-
gulum quatuor laterum additis ad angulos columellis,)
& cruce nitet auro tincta, quae haemisphaerae taber-
naculi nempe vertici insistit. A fronte altaris extra mar-
ginem columna Ionica marmorea fert lampadem, quam
sinistra manu virgo tenet ex alabastrite eleganter sculpta,
dextra ex cantharo quasi ssammam alitura oleum infun-
dit. A tergo cathedra marmorea, & in suggestu organon
iusta proportione erecta; sellae elegantes ad utrumque
latus marginis pari intervallo positae. Ergo ibi nullum
superftitionis vestigium, nulla terroris metusque specta-
cula, sed maiestas elegantiae iuncta hilari & verecundo
adspectu mentem levat, castumqne summi numinis sensum
excitat, talique modo semotis, quae animo in coelum
tendenti obvia sint, impedimentis templum hoc ab omnibus,
quibus mens sana fuerit, non probari non polle, iure
contendo.
 
Annotationen