Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0078
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
lih

p

Utrumque aedisicium anticum & porticum in unum
quali parallelogrammum coniungitur duobus aedificiis
lateralibus dillegis versus orientem & occidentem ad-
structis, in quibus habitant vesani vesanaeque. In infima
quidem domo concamerata curantur tales miscri, qui
gratuito in nosocomium recipiuntur, atque sustentantur,
usque dum lanati fuerint. Separatus cuilibet lectus,
perticis ferreis circumdatus, velisque obductus ert. In
superiori vero contignatione ut & in primo tabulato sub
tecto peculiaria minora cubicula lunt, in quibus curan-
tur eiusmodi miseri, qui vel in morbum contagiosum
incidunt, vel honoratiores vesania aliove morbo labo-
rantes, qui nosocomio curae sumtus eompensant, ac
privum cubiculum petunt..
Omnibus vero nosocomii incolis interdictum ert, ne
nisi venia a Parocho impetrata exeant. Deambulare
poliunt in impluvio seu area lirata amplissima, centum
circiter pedes lata, & ultra quingentos longa, in qua lunt
duo fontes salientes, vel tempestate pluvia vel ardente
sole in porticu, qui arcubus atque fulcris ornatus per
inferiorem aedificii pollici longitudinem excurrit. Patet
a tergo eiusdem aedisicii pollici per totam eius longitu-
dinem meatus, quatuordecim pedes latus, quem termi-
nant versus orientem & occidentem duo balnearia, e saxo
solido quadrato exllructa, ita conllituta, ut per machinas
filfulasque lavans quilibet cx voto suo & Medici ordi-
natione balneo vel calidam vel frigidam aquam immittere
possit. Quae balnearia utut adfabre & eleganter con-
cinnata, quum sunt ab aegrotantium cubiculis nimis
remota, rarum usum, neque tantam utilitatem praebent,
quanta ab iis sperabatur. Ut exllruantur alia aegrotan-
tium cubiculis propiora, in votis ert, quae facile implebit
Princeps celsrlsimiis, cui nonnullorum aliorum defectuum
mandatio ell reser vata.
 
Annotationen