Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LIV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0079
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LIV

Ambulantibus quoque per diem patet hortus bota-
rticus peramoenus, ad quem scalae tres ducunt, ex illo
meatu pone tergum aedisicii postici excurrente. Hortum
hunc amplificari, totumque in adiumentum botanicae
omnigenis herbis excoli iusiit Franciscus Ludovicus,
eique praesecit clarisiimuiir Gabrielem FIeilmann,
collegam meum aestumatisiimum, qui primus in Academia
nostra ootanicam sedulo docet, atque pro ampla scientia
horto resticuendo indefessus fuit. In extremo & medio
fere horto domus tabulatorum duorum se extollit, supra
cuius portam laminae marmoreae haec verba aureis
literis insculpta leguntur: „FIas aedes exstrui curavit,
,jpraelectionibus botanicis & chemicis sacravit, horturn-
9,que botanicum auxit Franciscus Ludovicus A. R. S.
„MDCCLXXXVII.‘4 Tabulatum nempe superius hortu-
lano habitationem praebet, inserius autem duo habet
conclavia, quorum alterum ad dextram lectionibus atque
collectionibus botanicis & alterum ad sinistram. lectio-
nibus atque laboribus chymicis inservit. Chymiac do-
cendae munus demandatum est viro dignissimo, Georgio
Pickel, collegae itidem amatisiimo, arte sua & exteris
celebrato, qui in Academia nostra hanc scientiam primus
subtiliter solideque docet. Aedibus hisce ad dextram &
sinistram adiaccnt varia domicilia calore incrementum
plantarum promoventia atqite tuentia.

Theatrum quoque anatomicum Franciscus Ludo-
vicus non lolum exornavit, sed & ampliavit addito novo
aedificio septuaginta pedes longo, ita, ut totum aedifi-
cium iam centum & triginta pedes longum atque sexa-
ginta & tres pedes latum sit. Supra tectum concame-
ratum eminent tres turresmedia depresiior rotunda &
tholus est; binae laterales autem altiores sunt ac qua-
dratae. Aedificium hoc in anticam & posticam partem
dividere licet. Pars antica hortum spectans, per quem
loading ...