Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0080
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LV

& aditus in illam patet, iam in fronte hanc inscriptio-
nem literis aureis insculptam ostendit: ,,Theatrum
,,anatomicum renovavit & auxit Franciscus LuCovi-
„cus, Iulii abnepos, A. R. S. MDCCLXXXVIL“ Supra
hanc inscriptioneni quidem insignia Principis Ioannis
Philippi a Greifenklau conspiciuntur: alb iste non-
dum de theatro anatomico cogitaverat, led hanc domum
exstruxit hortensem, quieti ambulantium deliciisque con-
secratam, quam dein Joannes Philippus Franciscus
de Schoeneorn in usus anatomicos convertendam pri-
mus decrevit. In propylaeo ad dextram & smislram sta-
tuae duae in scaphis erectae sunt, quae viros anato-
micis demon Arationibus occupatos repraesentant, symbo-
laque sunt eorum, quae intus aguntur. Ingredientibus
vero amplum ac sublime se ostendit cubiculum oblongum
& concameratum, in quo demonslrationes anatomicae
habentur. Auditores & spectatores adsident in amphi-
theatro triginta pedes longo & sedecim lato, tres con-
tignationes alto, ad quas binae scalae ducunt, turrisque
media sive tholus, fenestris maxima ex parte conslans,
per diem obiecta collustrat, noctu vero & quando-
cunque opus fuerit, lampas quoque incenditur. Ad
dextram alia duo se aperiunt cubicula, sceletis, multi-
fariis rarioribus referta praeparatis & ossibus, anato-
miam, physiologiam & chirurgiam illustrantibus, quae in
scriniis vitreis secundum ordinem disposita adservantur.
Ad smislram esl turris, quae hydraulica (WaJJertburm)
dicitur, ubi machinis aquae elevantur & deprimuntur,
atque non solum in anatomicas aedes hortumque botani-
cum, sed & in omne nosocomii aedificium eiusque varia,
tabulata disfunditur. Ad dextram vero altus aerisque
pervius meatus in aedium anatomicarum partem posti-
cam seu novam anno 1787 exstructam ducit. Magis ea
depressa esl, quam pars antica, continetque, praeter
latrinam tria cubicula, spiraculis & ventilatoribus in
loading ...