Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0082
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LVI

atque demonstrationibus anatomicis communicandam
paratissimus.
Sinistrorsus e regione aedium anatomicarum domus *
est binorum tabulatorum, quorum . inferius linteis la-
vandis, superius lotis siccandis inservit, si tempestas
pluviosa impedit, quominus lintea lota siccentur & can-
defiant in adiacente caelpite viridi, quem rivulus per-
ssuit. Eadem haec est domus, quam ita patare voluit
Franciscus Ludovicus, ut in eo miseri morbo vel
epileptico vel contagioso adsecti curari possent. Sed hoc
consilium non ad effectum pervenit, quamquam clariss-
imus Krunitz * domum ita revera constitutam esse ad-
firmet.
Ad muros a dextra & sinistra hortum totumque
nosocomium complectentes varia sunt domicilia oecono-
mica, stabula, horrea, nubilaria vehiculis lignisque
reponendis servientia. Culina vero, cella penaria, coena-
cula & medicaminum ossicina, cui praeest clarissimus
Ioh. Wilhelmus Lebermann, vir in arte sua versatiss-
imus, in porticu aedificii maioris postici sunt. Idem
porticus innititur concameratae cellae vinariae per totam
aedisicii postici longitudinem excurrenti. Et a tergo
pone aedificium posticum sub illo meatu, ex quo scalae
tres ad hortum botanicum ducunt, & a sronte antici
aedisicii canales sunt structiles, per quos-omnes sordes,
aquae inquinatae latrinaeque in ssuvium Moenum dedu-
cuntur, & in quos, ne unquam obstruantur, & ne vapo-
res mephitici oboriantur, rivus molam movens totumque
nosocomii parallelogrammum ambiens induci potest.
Inserviunt eidem fini colliciae e lamina confectae, quae
per totum nosocomii parallelogrammum undique pluviam

* L* c> Pagg. 473 praecipue pag. 4so.
 
Annotationen