Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0085
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Opticum nosocomii prospectum adieci, a F. Polzel
accuratissime delineatum, aerique elegantissime incisum a
nostrate chalcographo Bittheuser, qui adhuc Stut-
gardiae versatur, arti suae operam navans. Uno obtu-
tu in hac figura quadrangulari perspicis omnia, quae ad
nosocomium pertinent, si coemeterium cum domo mace-
randis cadaveribus destinata atque domum epilepticorum
excipias, quippe quae extra nosocomii muros, in vicinia
tamen exstant.

Aedisicium vero anticum literis in tecto AA. BBE.
& C. in pavimento notatum, verfus meridiem spectans,
660 pedes longum, & ultra 50 pedes latum est, duas
liabet contignationes, tres autem in medio & utroque an-
gulari extremo.

C. Porta principalis, supra quam imago cum in-
scriptione; dein Iulii insignia, & numerus anni, quo
novum hoc aedisicium a Principe Francisco Ludovico
absolutum est. Vide pag. lviii.

Portam principalem si intraveris, ad dextram & si-
nistram vides scalas, commode ad unumquodque tabula-
tum ducentes.

Tabulatum inferius ad smiftram continet 1) cubi-
culum duorum ianitorum, qui ex eo omnia, quaecunque
ad portam acciderint, poliunt observare. 2) Amplum
conclave, in quo singulis annis egeni miserique conve-
niunt, qui ad perpetuum nosocomii beneficium adspirant.
Vide pag. xlvi. Dein 3} conclave, in quod confugiunt
quotidie pauperes externo vitio corporis laborantes atque
chirurgicam opem implorantes. 4} Conclave, in quo
adservantur instrumenta chirurgica, linimenta, fasciae.
loading ...