Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0086
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXI

aliaque ad usus chirurgicos necessaria. 5) Alia nonnulla
cubicula, quae tam oeconomiae quam aegrotantium emo-
lumento praesto lint.

Tabulatum superius in plura divisum esb cubicula
aegrotis accomodata: a dextra sunt aegrotantes masculi,
feminae vero a sinistra, & meatus ad aegrotantes unius
alteriusve sexus clathris ferreis muniuntur.

Tam in parte dextra quam in sinistra huius tabulati
fontes sunt, fistulis aquam evomentes, quae labris lapi-
deis excepta in canalem dessuit.

Quin & in tecto primum tabulatum seriem cubiculo-
rum habet, quae destinata sunt ad sinistram aegrotis utri-
usque sexus, pro diverso sexu tamen bene separatis, ex •
anthemate qualicunque adfectis ; ad dextram vero 'cubi-
cula adhuc vacua ancillis aegrotis destinata sunt, si quan-
do egregium opus de curandis omnibus ancillis aegro-
tantibus constitutum fuerit.

In parte media elatiore tristega tabulatum inferius
portam principalem, de qua supra dixi, & scalas ad dex-
tram smistramque partem continet. Portae innititur sa-
crarium, in tertiam contignationem adsurgens, ad quod
aegrotantibus, ad dextram & sinistram vel in contigna-
tione secunda vel in cubiculorum sub tecto exstructo-
rum prima serie habitantibus accessus patet. Huic sa-
crario e binis lateribus in secunda contignatione ad-
structa sunt cubicula duo, in quibus aegrotantes hono-
ratiores peculiariter curantur. In duobus autem cubicu-
lis tertiae contignationis huic sacrario proximis habitant, &
ad dextram quidem Medicus adsistens, de quo pag. xxxvui.
& ad sinistram duo Socii sive adsistentes Chirurgi pri-
marii.

Supersunt iam binae partes elatiores tristegae angu-
lares, quae aedi anticae in utroque fine adnexae sunt.
loading ...