Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0088
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXIII

externo utriusque aedificii lateralis versus aream spectante
fontes sint alii concinne fabricati, e quibus aqua potoria
tollenone hauritur. 2) Vesani masculi habitant in aedi-
ficio ad dextram versus orientem, feminae vero vesanae
in aedificio ad sinistram versus occidentem sito. 3} In
vertibulo ante cubiculum vesanorum masculorum fons
est aquam fistulis evomens. 4) In eodem hoc aedificio
versus orientem spectante varia cubicula in tabulato
primo sub tecto exstructa herbis ad pharmacopoei
usum adservandis inserviunt.

Transituris in aedem porticam tristegam (T). D.)
sussicit nolle, in duabus contignationibus superioribus
habitare senes & debiles utriusque sexus, qui ad dies
vitae nosocomii beneficio fruuntur, & mares quidem ad
dextram, vetulas autem ad sinistram. Utrumque sexum
separat eiusdem aedis media pars elatior (F). In ea
templum est, per duas contignationes adsurgens, ad quod
incolis ex utroque latere & tabulato accessus patet, &
quod descripsi supra pag. li. In tecto prominet turricula
cum duabus campanis, & infra hanc horrologium.

Tota aedes postica fulcitur porticu QG. G,}, per
cuius medium arcum aditus & prospectus ad hortum
botanicum patet. In hoc porticu seu insimo tabulato
sunt ad dextram 1) coenaculum pro senibus masculis,

2) cellarium, e quo panis & vinum quotidie distribuitur,

3) medicaminum 'officina domestica, nonnulla cubicula
oeconomica, & scala ducens in contignationes superiores.
Ad sinistram vero sunt 1) coenaculum pro vetulis, culina
sat ampla, cella penaria, cubicula pro ancillis, aliaque
oeconomica. Cella vinaria subterranea per totam aedis
posticae longitudinem excurrit.

Per portam aedis huius in hortum ambulaturi veni-
mus super canalem saxo quadrato tectum, in cuius
loading ...