Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0092
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LXVII

aberret oratio, hanc, quam adgressus sum, nosocomii
descriptionem intra iustos lines coerceam, neceiTe est.
Hi vero ipsa ratione muneris publici, quo fungor,
constituti milii videntur atque praescripti, nempe ut ex-
ponam de schola medico-clinica, quae in hoc Iulii no-
socomio nunc sioret, & cuius moderatio mihi a celsistl-
mo Principe nostro Georgio Carolo concredita est.
Dicam ergo primo de aegrotantium cubiculis, dein de
victu aegrotis praebendo, ac denique de medicorum tiro-
num institutione.

§■ *3-
Aegrotantium cubicula in aede antica sunt atque in
binis aedificiis lateralibus, aedem anticam cum postica
coniungentibus, ut notum est ex iis, quae supra §. ii,
exposui. Haec cubicula porro sunt vel communia plu-
ribus aegrotis eiusdem sexus, vel priva & peculiaria
lingulis aegris accomodata. De communibus praecipue
hic serino erit. Sunt ea plerumque ultra tredecim pedes
alta, quadraginta & duos lata, ac triginta & tres longa,
laetaque parietibus & lacunari dealbatis, fundo autem
& limbis contabulatis. *Quodlibet cubiculum in fronte
ianuae habet inscriptionem, quae designat, malculine an
feminae aegrotantes, morbo externo an interno laborantes
in eo decumbant. Additus est huic inscriptioni & nu-
merus definiens, quotum sit cubiculum aegrotis masculis
aut feminis destinatum. Per ianuam si intraveris, ex
adverso vides fenestras, ad dextram vero «St sinistram
duas cubilium series, in quovis latere unam intervallo
pedum fere triginta ab altera remotam. Numerus lectorum
est in aliis duodecim, in aliis octo, & aegrotans qui-
libet suuin cubile privum ac peculiare habet velis
clausum. Singulus vero lectus a singulo tribus circiter
 
Annotationen