Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0093
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L VIII

pedibus distat, & undique fere liber a tribus lateribus
adiri potest. Quodlibet cubile conslat e sponda, sacco
stramineo infime posito, pulcita pilis crispis repleta,
superllrata lodice alba lintea, cervicalibus duobus, torali
plumeo vel laneo. Praelio sunt alia stragula aegrotis
pro necessitate substernenda, &, ut iam supra pag. xli. ad-
notavi, velles cubiculares linteae laneaeque, indusia,
tibialia, &c. quae per singulas hebdomades aut pro ne-
cessitate saepius, aliis bene lotis mutantur. Ad Ungulum
quemvis lectum pertinent quoque matula, catillus, patera,
cyathus, cochlear cibarium, culter & furca. Cuivis
lecto adposita est sella portatilis sat ampla, decumbenti
mensae loco inserviens, atque fronti cuiusvis lecti adfixa
est tabula nigra cum certo numero, in qua aegrotantis
& Medici adbitentis nomen atque diaeta a Medico diri-
gente ordinata praescribitur. In ianua vero cernuntur
schedulae scriptae, quae victum a promo condo porri-
gendum, morumque regulas & famulis & aegrotis prae-
ceptas ob oculos sillunt.
Praeter mensam ligneam longam quadratam in medio
fere cubiculo positam adsunt duae aliae fenestris adpo-
sitae mensulae, in quarum una foruli sunt reponendis &
ad Medici ordinantis usum adservandis pennis, atramen-
tario, charta scriptoria, plagulisque chartaceis, in quibus
morborum historiae adnotantur. Medius paries inter
fenestras laternam habet amplam & obtectam lamina,
cuius in apice fistula cernitur candelae fumum per
fenestras deducens. In quovis cubiculo sunt aestuaria
& spiracula plura, & quidem in summa qualibet fenestra,
& in infimo pariete opposito non senestrato, illis in
vestibulo factis correspondentia, cum valvis adnexis,
quae pro necessitate claudi & aperiri poliunt. Fornax
ferreus cubiculum calefacit, & ad dimetiendos caloris
gradus thermometrum in quolibet conclavi adfixum est.
 
Annotationen