Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0094
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LXIX

Praesto snnt & vasa alvo in lecto deponendae ac-
eomodata, alia sputatoria, alia urinaria vitrea. In utro-
que pariete, iuxta- quem lectorum serres est, intra fpa-
tium, quod binos quosvis lectos intercedit, ostiola
cernuntur, quae reclusa lasanum ostendunt. Vas testa-
ceum asfer ibus inclusum, quod alvum depositam excipit,
non in aegrotantium cubiculo absportatur; sed extra
cubicula pone utrumque parietem, iuxta quem lecti atque
lasana posita sunt, patent meatus ceu vestibula peculiari
odio reclusa, in quibus famulae sine omni aegrotantium
incommodo lasana locutis eximunt, absportant, & a
faecibus purgata reponunt.
Cuilibet aegrotantium cubiculo addita est samula
una, cuius officia iam supra. pag. xxxvm. expolita snnt.
Habet receptaculum non nisi parvo vestibulo a communi
aegrotantium cubiculo separatum, & adservandis variis
vasis, ollis, in quibus infusa potusque tbeiformes coquat,
patellis, cyathis, & similibus accomodatum, variisque
seriniis instructum, in quibus lintea, mappae ac vestes
aegrotantium custodiuntur. Per noctem vero famula in
communi aegrotantium cubiculo commorari debet, ibique
& lectum peculiarem habet.
Singulis annis parietes & laquearia tectorio obdu-
cuntur, & contabulata lavantur, aegrotis interim in alia
cubicula deportatis.
§• 14.
Victus, qui aegrotis in nosocomio porrigitur, non
solum nutriendi, sed. etiam sanandi consilio paratur, &
a Medico vel Chirurgo primario Ordinatur. Eliguntur
cibi nec copiosi nec varii, sed simplices ac bene prae-
parati, digestionem non gravantes, morbo- & aegrotan-
tis conditioni convenientes. Adiuvandorum conatuum
 
Annotationen