Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0095
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXX

medicorum observandique iusfci ordinis causa victus in
sex claiTes dispertitur, quarum designatio schedulis in-
scripta in quovis aegrotantium cubiculo, in culina &
promicondi receptaculo adfixa est.

Classis I. est inanis Diaeta, continens iuscula ex
hordeo, oryza, avena, glarea farinacea seu triticea, iuxta
ordinationem vel aceto vel vino lapida,

Classis II. Tenuis Diaeta, continens a} iuscula
modo dicta, cum aqua & pane albo cocta, b) Fructus
horaei, poma, cerasa, pruna & similia, vel aqua vel pro
ordinatione vino condita.

Classis III. Diaeta plenior, quae ad prandium &
coenam porrigitur, continet a} dicta iuscula, ast de
carne & pane albo parata, b} Legumina varia, e. g.
varia genera icorzonerae, vel pastinacae sativae, vel
solana tuberosa, pastinaca remixta, vel legumina exjiordeo
aut oryza, c} Poma varii generis cocta, d} Quatuor
uncias panis sunilaginei.

Classis. IV, Prima portio vel quadrans, a)
Iuscula, legumina ac poma modo dicta, b} Duas un-
cias carnis vitulinae iurulentas. c) Sex uncias panis
sunilaginei. Ad coenam iusculum.

Classis V. Secunda vel dimidia Portio, a} Ea-
dem iuscula ac legumina, b), Quatuor uncias carnis
bovillae, c} Octodecim uncias panis albi. Ad coenam
iusculum & caro vitulina.

Classis VI. Tertia vel 'plena Portio. Eadem.
Carnis vero bovillae sex uncias & duodecim uncias pa-
nis secalini. Ad coenam iusculum & caro vitulina.

Vinum eiusque mensura a Medico primario aegro
brdinata, nec non diaeta & cibi portiones modo dictae
loading ...