Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXXI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0096
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXXl

cuilibet aegro accomodatae a Medico adsidente minoribus
schedulis inscriptae Promo condo, rei culinariae Prae-
fecto, Cellario, ad prosequendas ordinationes, quotidie
adsignantur. Mane hora septima aegris iusculum ex
oryza aut hordeo, vel de carne aliqua a Medico ordi-
nata porriguntur. Hora undecima prandium conslans
ed, uti hora sexta coena. Ceterum omnis generis victus
ad sanationem necessarii a primario Medico ordinati
porriguntur, vinum gencrosum, lac, ova, poma, pruni,
varii generis olera, & similia. Directorum nosocomii
ac Medicorum munus est, ut bonae ciborum praepara-
tioni invigilent, saepius eos explorent, atque severe ob-
servent, ut ordinatum victum obtineat quilibet aeger.

^ i5-

Cuivis Medico, vel aliunde advenienti & iter pro-
secuturo, qui instituti medendique rationem cognoscere
voluerit, vel Medicis tironibus in Academia nostra studiis
operam navantibus ad nosocomium, imrno condituris
scholae clinicae horis ad lectos aegrotantium acccssus
patet. Medicos tirones vero, qui scholam clinicam ob-
ire voluerint, quovis ineunte semestri coram Medico illam
dirigenti sc sidant, necesse est, ut eorum nomina notet,
animi ac corporis qualitates cognoscat, eosque pro pro-
gressu in studiis ac scientiae ratione in suas clades divi-
dat. Etenim Medicinae dudiod, clinicam nodram scho-
lam srequentantes commode dispertiuntur in duas clades*
de quibus nuper in peculiari libello * diderui.

* Ueber die klinifche Anjlalt im utins Hofpitale ztt. fVHrz■*
burg. Wiirzburg, ln der Kolischen Buchhandlung. 17981
loading ...