Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXXII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0097
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXXII

I Classis quidem sunt auscultantes fpectatoresve»
morbi decuriam medendique methodum omnino aut ex
parte observantes. Iis interim datum non est, ut natu-
ram morbi & decursum ad intrinseca usquc perfcrutentur,
curam moliantur, formulasque praefcribant; hoc tantum,
ut slatus morbosi phaenomena partim tanquam signa,
partim symptomata noverint, eorumque differentias, mu-
tationes, dignitatem, caulas diverlas, earumque in cor-
pore humano effectus internoscant. Hacce variorum
phaenomenorum, quae sensibus necessario adferuntur,
observatione ac notione, studium physiologiae non mi-
nus, quam Pathoiogiae & Semiotices maxime adiuva-
tur. Quin multa, oculis non subiecta, ratiocinio tantum
aegre quandoque & perverse prolecta, in ipsis naturae
phaenomenis atque exemplis tutius aeque ac citius
dignoscet Medicus tiro, eoque conamine naturae scrutator
levi arte aptus reddetur ad omnia cognoscenda diiudican-
daque. Sane notum, omnem scientiae noslrae partem
in exploranda natura praecipue vertere; & hac neglecta
theoriae immcnsa studia atque librorum sarrago anceps
praebebunt adminiculum. Praeplacet ergo 'plurimorum
in arte medica versatdrum sententia, Medicum tironem
mature ad lectos aegrotantium excoli debere, quo sensim
sensimque ingenium atque indicium ita acuitur, ut in
quolibet morbo omnia, & occulta celerius perspicere,
comparare atque diiudicare valeat: virtutem, quam Me-
dicus nec omni theoriae sludio, nec viribus mentis a
natura donatis sibi facile comparabit*

Qui igitur inslituto clinico ut spectatores interesse
volderint, ut iam praeceptis physiologicis, pathologicis,
semioticesque & pharmaeologiae sint imbuti, haud ne-
cesse est, dummodo has scientiae partes eodem semestri,
quo scholam clinicam obire incipiunt, sedulo excolant.
Qui scholae praeest, huic primae audientium & spectantium
loading ...