Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXXVII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0102
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXXVII

8) Quilibet Neo-practicus aegri suae curae traditi
historiae morbi, eiusque latino sermone componendae, in-
dicationis, prognoscos, medendique rationis & diaetae, &
plurimarum rerum advertendarum, posthac publice, inter-
posito temporis spatio, recitandarum, munus in se suscipit.
Morbi acuti historia literis mandata si at i m p-ostridie, quam
aeger receptus esb, adferatur; in chronicis vero historiae
tradendae tempus Medicus dirigens statuit.. Ulterior mor-
bi decursus a quovis lingulis notandus diebus, ut aegro
persanato, vel ut insanabili dimisso, vel etiam mortuo,
totus tamen morbi decursus parcat.

9} Morbi historia, additis medicaminibus praeserip-
tis, eiusque continuatio a practicis duobus, in quamvis
hebdomadam constitutis, tironibus, secretariorum munus
agentibus, queis ceteri morborum historias reddere tenen-
tur, earumque continuationes, diario plagulis distincto
inseribitur.

Secretariis hisce nostris quam maxima accuratione &
legitima rerum consequentia quaevis historia deseribenda;
item observandi aegri, ut ne quotidianae mutationes prae-
termittantur, saltim, ne mutilae habeantur; porro viden-
dum, nequa fraus & spuriae relationes contaminent ob-
servationem. Ceterum Medicus instituto clinico praefectus
inserendas Diario historias examini submittet rigoroso.

Huic operi Medicus dirigens eos seliget, qui se-
mestri saltim uno in schola clinica praxin fecerunt.
Ex omnibus hisce iam patet, tirones Medicos in triplicem
clalsem in nostro instituto eise divisos:

I. Auscultantes;

II. Practicos, qui nempe per dimidium annum
institutum invisere, & nunc aegrotantes ipsimet tractant;

III. Qui per dimidium annum & ultra Practicorum
munere fungebantur, & ad quos alternis per hebdomadas
vicibus Secretariorum munus in tironum utilitatem &;
observationum accurationem defertur.
loading ...