Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: LXXVIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0103
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
LXXVIII

10) Medicus Clinico praefectus, ut Diarium quam
sit absui utissimum, curabit; coeli ergo temperiem, grassantis
morbi constitutionem, epidemicas adfectiones, earumque
naturam & decimum & proprietates singulis notatas
mentibus adiiciet.

11) In quemvis aegrum cuiusvis cubiculi pla-
gula Diario inserenda, in qua lecti numerus, aegri
nomen, dies receptionis, morbi historia, medenuique
methodus, aliaque notata. Qui si diutius pro unius
plagulae spatio remaneat, historia pluribus plagulis supe-
riori adnexis continuatur. Denique plagulae lingularis
pagina additur, specialibus, quae in ordinem venire
nequeunt reliquarum, adnotandis,

12) Siquis aeger moriatur, petentibus Medicis tiro-
nibus diiudicanteque necesiariam Directore, lectio cada-
veris ; quae antequam instituatur, morbi recitatur histo-
ria, cui inventa forsitah nova adiiciuntur, iam tum
reponenda in Diario.

Ceterum Medicus director & Adsistens continuo
providebunt, ut mundities cubiculorum servetur, ordo
in exiequendis praeceptis atque accuratio maxima vi-
geat, ne quid Medici tirones practici, ne quid famulae
peccent famulique, led cum cura &: probitate cuncta
peragantur.

Denique in hoc instituto neque ullius systematis,
neque methodi peculiaris habebitur ratio a nobis,
naturam ducem & leges organismi animalis sequentibus.
Non ulla ingenio & rationi vincula. Disquirant, quibus
placet cunque, & agant ex principiis: modo opiniones
rationibus roborent, & lubiiciant examini, ut probandas,
corrigendas, resiciendas, utque adpareat, methodus pe-
culiaris rationi, legibus organismi animalis & experien-
tiae utrum, nec ne, correspondeat.
loading ...