Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 3
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0172
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
APRILIS.

M ensis hic initio frigidus et ventosus fuit. Ad
3tiam et qtamdiem pluviosa tempestas, cui succesfit
serenum , hccum, calidum tempus. Adiomamet
ultra ingrate ventosum ac frigidum. Ad 15)nam
calidum, quo nubibus pluviam minantibus obtec-
tum adparuit coelum , immo pluvia per duos dies
subsequebatur. A 2 ima ad finem fere usque ventosa,
frigida , serena ac sicca tempessas , exceptis ultimis
tribus diebus, qui calidi ac sereni fuere. Dieapna
vesperi parca pluvia , mox dilsipata vento.

Catarrhi, rheumatismi, pleuritides, peripneu-
moniae, hacmoptyses, anginae, Ophthalmiae fuere
ad finem usque huius menlis morbi frequentissimi.
Verum in fine continuabant morbi doloribus artu-
um rheumaticis iuncti, et febres catarrhales, qui-
bus accedere intermittentes tertianae. Tertianam
duplicatam una vice tantum observavi.

Febres catarrhales omnium frequentislimae et
epidemice fere gralTantes , ut plurimum horripila-
tione , nonnullos horrore, quem calor mox excipit,
invadunt. Per plures saepius dies ingratus frigoris
fugitivi sensus artus perrepit, ingenti lasfitudine
ac doloribus lancinantibus adfectos. Cutis calida,
arida, remittente autem febre humida, laxa, cum
universi corporis sudore mox erumpente ac aegros
multum levante. Per noctes inquieti, subinde phan-
talia ac deliriis turbati. Gravidamus capitis dolor
saepe esl, quasi caput dissliret. Dolor hic modo
occiput, modo tempora, modo faciem, subinde

A 2
loading ...