Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 5
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0174
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
5

tepidos , continuavit tussis vehemens vere spaslica,
cum conssrictione ac opprelTIone thoracis atque
hypochondriacae regionis dolore. In aliis, sebre
subacta,mox sputa subsequebantur copiosa,tenacia,
puriformia, sic dicta cocta, atque viscidi sudores.

Hac sub conditione aegri versantes citius iudo
convaluere: in aliis, qui tardius, sputa adparebant
tenuia et spumosa.

Morbum hunc in pleuritidem ac perlpneumo-
nlam veram ede pronum, in easque et aegros fata
su a minus curantes incidi sle, haud infrequenter ob-
servavi. Remediis autem antiphlogislicis ac sudori-
feris , diaeta (fricte tenui, leniterque diaphoretico
regimine arcebantur mala, indeque omne evanuit
periculum. Subinde et febrem catarrhalem nervo-
sam animadverti, praecipue in teneris ac deiicatu-
lis, aut in iis, qui nimio debilitantium usu vel mor-
bis praegrelsis vel aliis potentiis nocentibus labe-
factati fuerunt. Exemplum mox in Hisloria Ima
exponam.

Febre disparente, calore ac siti imminutis, re-
spiratione libera, pulsu tardo ac molli, inslante
autem dolore lateris pungente ac tusTi sicca exhibui
partitis dosibus excitantia. Inde quum tam sputa
copiosa, purisormia, cocta, quam sudor viseidus
subsequerentur , vesicatorium ad lacus dolens, lini-
mentum volatile camphoratum pectori inungendum,
vapores tepidos ad inspirandum, interne sumenda
antimonialia,opium,camphoram &c.praecepi. Eius-
modi remedia copiolis potibus leniter excitantibus,
raro mucilaginosis propinabantur. Diarrhoeam
aquosam pasTim accedentem , aegros summe debili-
tantem , pulvis Dovveri inhibuit.

Eadem tempeslate grassabantur rheumatismi in
acutos proni. Febris valida , pulsus frequens et
loading ...