Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 7
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0176
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
_ 7

scripta dispolitio, vel ipsa febris, inquietudo, in-
somnia, sudores nocturni: successit tandem hor-
ror, subsequente continuo ac ardente calore , op-
pressio pectoris, vel conlsrictio, vel angusfatio, vel
dolor in alterutro latere thoracis punctorius, inter
respirandum tulTiendumque auctus. Tuihcula hcca,
aut sputo tenui ac spumoso humida, subinde et
striis {anguineis remixto. Respiratio difficilis, bre-
vis, accelerata, Fuere, qui solummodo de anguifa
respiratione et valida pectoris oppressione quere-
rentur, pulsum frequentem, fortem ac durum Me-
dici tactui exhibentes. Facies rubra. Oculi ruti-
lantes. Albi oculorum vasa serosa subinde sanguine
tincta. Dolor capitis gravativus , tussii exasperatus.
Lingua arida et rubra , in nonnullis minus gravatis
humida ac muco obducta. Sitis ingens. Viscerum
abdominalium functio integra. Alvus tantummodo
tarda nonnili clysmatibus emollientibus sollicita-
ta. Urina laete rubescens, Pulsus frequens, plenus
et durus. Febris continua fuit, ad vesperam autem
omnia symptomata sunt exasperata.

Duravit morbi vigor in aegris, qui {fatim in
morbi principio opem nostram imploravere, quin-
que , septem, ac undecim dies: quatuordecim au-
tem dies et vitra decubuere, vixque nisi selici fato
evasere, qui vel perverse tractabantur, aut nimia
venae sectione, aut stimulantibus, aut purganti-
bus, vel nulla omnino medicina utebantur. His
enim rebus omnia mala graviora reddebantur; pul-
sus celerior, humilis, repens, anxietates magnae
et calor intensior.

A purgantibus saepius aut nihil aut parum
emolumenti retulerunt: plerique peius se, aucta
scilicet febre, habuere. Unde facile coniicies,
purgantia, quamvis debilitent, remedia essie omnino
loading ...