Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0178
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
■$>

tantia ; inter quae vesicantia eximium praestitere
auxilium: porro camphora, opium, serpentaria,
china , et reliqua. Vide Hisloriam IIT. VII.

Praeter venae Pectionem pro indicatione repe-
titam atque ratione institutam , qua tempeflive
facta vel aeger celerrime convaluit, vei summum
semper levamen sensit, Puffecere ad curationem per-
fectam decocta tepida,mucilaginosa e decocto hor-
dei, aitheae, graminis cum meile et aceto. In mor-
bo tamen graviore* subinde et nitrum ea dosi adhi-
buimus , ne alvum lollicitaret , quam potius clys-
matibus laxam retinere adlaboravimus.

Aucto dolore pungente subinde cataplasmata
emollientia cum sapone veneto ad locum dolentem
adplicuimus.

Quibus rite observatis morbus mox ad benig-
nam resolutionem vergebat, aut sputis copiolis te-
nacibus puriformibus, sic dictis coctis, tulTi leni
exsereatis, aut sputis et sudore, nunquam hoc solo.

Vesicantibus in slatu inssammatorio haud ute-
bamur; novo quippe slimulo febris facile augeba-
tur. Ast vena secta, diathesi inssammatoria et fe-
bre remittentibus, pulsu debili ac parvo, vesican-
tia ad locum parum adhuc dolentem adplicata mi-
ros esfectus edebant , quibus, inssammatione ab-
lata, dum morbi characterem in nervosum facile
immutari observavimus , medicamina excitantia,
opium, camphoram Cum antimonialibus adiunxi-
mus. Hinc sputa promovebantur cocta et sudor ,
morbusque constanter atque secure omnino, solutus
fuit, quae, ut et supra iam dicta , Hifloria IVta,
demonflrabit.

Eodem temporis fladio , ubi pleuritides et pe-
ripneumonias observavi, haud infrequens morbus
fuitHaemoptylis. Duplicem certe speciem animad-
loading ...