Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 10
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0179
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
IO

verti: alteram inssammatoriam, seu activam vel

sthenicam; ortam a debilitate alteram, seu passi-
vam vel asshenicam.

Inssammatoria iisdem adparuit symptomatibus
ac peripneumonia. Eaedem potentiae nocentes,
nimis incitantes, vegeta robuflaque corporis dispo-
sitio atque opportunitas praecesserant, eandemque
postulavit tractandi methodum Haemoptysis.Minus
itaque bini hi morbi a se invicem differebant, ean-
demque, si rei naturam spectes,constituebant aegri-
tudinem, diversi tantum copia sanguinis exlcreati,
ssoridi, spumosi. Vide Historiam Vtam.

Aliud discrimen, quod observavi, ess, quod
Haemoptoici sanguinis venae sectione emissi iactu-
ram aegre tulerint, quam Peripneumonici summo
emolumento suo fecerunt. Quare venae Pectionem
cautissime semper et parcam institui, et pro indi-
catione repetii. Larga enim aut, quod peius, im-
modica in summam debilitatem detrusit aegros, et
quo maior virium prossratio, eo plus adfuit peri-
culi. Adparebant ssatim varia nervo si flatus symp-
tomata ; sputa sanguinea lumino labore eiecta; in-
crevit anxietas et respirandi difficultas ; accesserunt
lipothymia , vertigo , a,urium susurrus , dedolatio ,
frigus extremorum, pulsus debiles, parvi, repen-
tes , et lic omnis benignae resolutionis spes eva-
nuit, excitantibus tandem , vesicatorio, camphora,
opio resuscitata. Neglectis vero iisdem remediis,
ac congruo tempore haud adhibitis, aeger irrepa-
rabili tabe haud multo poss consumtus fuit.

Haemoptysin alteram a debilitate ortam seupassi-
vamhaud difficulter ab inssammatoria discrevi.Tam
potentiae praegressae debilitantes, morbi duratio
atque tractandi methodus, habitusque corporis,
quam praesentia symptomata ad diagnosin plurimum
loading ...