Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 19
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0188
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Historia III,

19

Iosephus Rosenhoefer, ig annorum, figu-
lus , Sternbergensis, 7111 a Aprilis sine causa occa-
iionali, (ssantes hoc tempore ventos boreales si
excipias, qui per dies calida mox alternabant tcm-
pestate,) vesperi subitaneo horrore insigni corri-
piebatur, subsiequente calore atque sat largo sudore.
Nox inquieta. 8va. Calor vehemens, artuum lassi-
tudo, caput occupatum, dolor lateris dextri punc-
torius , tusficula sputis sanguine ssorido et spumoso
intermixtis, vomendi conatus, litis magna, nox
inquieta , alvus clausa.

^naAprilis. Dolore lateris punctorio increscente
instituebatur a Chirurgo quodam venae Tectio ad li-
bram unam, qua in lipothymiam incidit aeger; re-
suscitatus vero per horas aliquot multum levaminis
Tentit. Ad alvum sollicitandam bibit aquam cremore
tartari mixtam,mox inde per diem sexies alvum de-
posuitaquosam summavirium iactura. Nox insomnis
et inquieta.

loma Aprilis. Mane ingens artuum lassitudo ,
vertigo, capitis dolor, pectoris oppressio, tudi-
cula, pulsus frequens, parvus, debilis. Anorexia.
Lingua muco albo obtecta, diarrhoea aquosa.

Vefperi. In nosocomium transportatus conque-
rebatur denuo de lateris dextri dolore punctorio et
tulsi. Sputa tenuia sanguine erant commixta, genae
admodum rubrae , oculi feroces, pulsus frequens ,
mollis et sere fortis, calor universi corporis , cutis
arida, sitis ingens. Ab Adsiflente ordinabatur:
fy. Aq. font. Unc. septem.

Pulv. gum. arab. Drach. tres.

Syrup. emulsiv. Unc. unam.

MDS. Omni capiat bihorio valculum dimidium.

B z
loading ...