Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 26
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0195
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
16

Die 4ta Aprilis. Sanguis heri e vena emissiis
crustam prodit inssammatoriam. Pulsus non adeo
durus ac frequens : cutis arida. Alvi tarditas per-
durat. Sentit aeger ardorem in imo pectoris. Re-
petuntur ergo singula, excepta venae sectione.
Vespere ter aliquid sanguinis coagulati respuit;
pulsus minus frequens, sed plenus; cutis mades-
cere incipit. Datur emulsio.

$i. Decocti hordei Libr.unam.

Syrup. emulsiv. Unc. duas.

MDS. pro potu.

Diaeta tenuis.

Die 5taAprilis. Quum nocte praegressa sudor
sat copiosus aegrum levasset, omniaque pectoris
symptomata plane evanuerint, nec non sanguinis
sputum plane cessaverit, ac pulsus neque celeritate
neque duritie a naturali differret; mixtura seposita,
pro potu decoctum lichenis Islandici ordinavimus,
continuata tamen diaeta tenui.

Et sic tandem febre omnino sublata, de die in
diem aeger se melius habuit, sputum decoctum eie-
cit, quod secundum G r a ss m e y e r i regulas exa-
minatum puris nulla indicia prodidit. Respiratio
ac omnes functiones naturales revertebantur, et
aeger concesso lautiore cibo, diaeta animali atque
vino, pofl: breve tempus omnino ressitutus die
Igva Aprilis nolocomium reliquit.

Ex illo tempore ssudiosum hunc quotidie fere
vidi, eiusque valetudinem exploravi. Absunt om-
nia phthisis pulmonalis signa,et ne tussicula quidem
prosperrimam sanitatem turbat.

C. Schick.
loading ...