Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 27
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0196
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Historia VI.

27

-Dalthaiar Goes, Allersheimensss, molitor,
54 annorum, sanis natus parentibus , quoad col-
lum longum, thoracem planum , scapularum retro
proeminentiam ad pectoris morbos praedispohtus ,
a prima iuventute benigna semper gaudebat sani-
tate. Ad aetatem provectus quum adficeretur fre-
quenti respirationis anxietate et difficultate, bis
vel ter per anni decursum venam et quidem largam
libi secari curavit, levamen inde nonniss palliati—
vum hauriens. Iam per duos annos venae sectionem
omisit, quin respirationis anxietas ac difficultas
augerentur. Amorem colens cum puella vegeta et
robusra die nocteque, et matrimonium et domici-
lium sibi adquirere {ludet. 23 tia Aprilis a. c. ex-

politus refrigerio, laborique lapidum molarium ex-
acuendorum incumbens, corripitur horripilatione,
quam posl quadrantem horae excipit anxietas, dys-
pnoea , calor corporis universalis , litis multa. Per
noctem eadem inhAunt symptomata.

Mane 24ta Aprilis accedit his symptomatibus
sensus in bronchiis pruriens ad tussim irritans ; sub-
sequitur tussis, qua multum sanguinis ssoridi etspu-
mantis cum pulmonum flrepitu eiicitur. Respira-
tio difficilior, dolor gravativus sub sterno et ad
utrumque thoracis latus, sitis multa, alvus clausa,
summa virium proslratio. Nox valde inquieta.

2 5ta Aprilis. In nosocomium receptus queri-
tur de gravativo dolore sub osse sterni ad utrum-
que thoracis latus, de respiratione anxia et diffi-
cili , de vertigine, de pruritu in bronchiis conti-
nuo tussim provocante. Tussiiendo eiicit aeger san-
guinem ssoridum et {pumantem. Pulsus efl: frequens,
celer et mollis, calor corporis auctus, cutis arida.
loading ...