Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 35
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0204
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
3s

dolor capitis ac artuum , dedoktio, urina rubra et
lateritia. Apyrexiae tempore aegrotantes plerumque
bona gaudebant valetudine, nec nili forsan de lalli—
tudine ac deficiente ciborum adpetitu querebantur.
Alvus fuit aperta; lingua muco ssavo obducta, foe-
tor ac sapor oris in aliis amarus, in aliis vapidus,
in aliis metallicus, qualis in initio salivationis
quandoque percipitur Mercurii usu; somnus recre-
ans &c.

Sanati sunt plurimi, diaetam iis febribus ma-
xime convenientem stricte observantes , china regia
ad scrupulos duos aut ad drachmam dimidiam om-
ni bihorio exhibita, ac opio brevi ante paroxysmi
tempus ad unum,unum et dimidium, immo ad duo
grana propinato. Resolventia sic dicta debilitantia,
salia media , et similia , emetica nunquam adhibui,
duobus exceptis casibus, in quibus emeticum simui,
non ut evacuans, sed ut commovens in corpore
torpido et laxo, ante chinae usum porrexi.

Opium lolum maxima licet doli ante paroxys-
mum propinatum nullos omnino praestitit effec-
tus : china vero apyrexiae tempore porrecta, et

opio deinbrevi ante paroxysmi tempus exhibito,fe-
briles insultus, etsi aliquoties redirent, solito citius
llluere. Ita Leonardus De 11 inger, percepto ad
paroxysmi tempus horripilationis insultu,sumsit tri-
ginta sex guttas laudani liquidi Sydenhami, quo et
horripilationem et febrem prossigavit.

Febris intermittens tertiana duplicata, cuius in
priori mense feci mentionem, corticis peruvia-
ni, ssorum salis ammoniaci martialium , ac amaris ,
praelertim vini amari usu omnino sanata efl. Morbi
huius hissoria a Candidato Poli au, qui aegro adfli-
tit, paucis descripta haec efl.

C 2
loading ...