Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 43
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0212
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
43

ligna characterisfica, quibus faturninus a reliquis
aliis tremoribus dignosci possit: unde iudicii disfi-
cultas circa morbi huius naturam augetur* Quem
vero quum raro videmus oriri ab animi patbematsi
bus aliisque potentiis tam directe quam indirecte
debilitantibus,a plumbo potius,quam ab aliis causis,
nasci puto. Et in hominibus,qui aut sigulino opere
aut pigmentario occupantur, vel metalla tractant,
observatum est hoc malum a praeclaris viris , ipse-
que nuper iterum vidi et artuum tremorem et capi-
tis tumorem vehementi salivationi coniunctum in
duobus hominibus , qui mercurio machinam quan-
dam sat amplam, ut argentoratae faciem referret,
obducebant. Confirmant quodammodo meam opi-
nionem de Haen, Hoffmann et Sto 11 , qui
licet non tremores fibrarum muscularium, paraly-
lin tamen a plumbo ortam observarunt, eamque
opio prossigarunt. Quaecunque ergo morbi descri-
bendi sit natura, patebit certe, opium in illo aeque,
ac in paralysi et colica saturnina, proficuum esse.
Absit tamen, ut, quod St oli et Haen voluuTe
videntur, specificam huic remedio virtutem in mor-
bis saturninis tribuam : exemplo tantum docebo ,
vi sua fibras incitabiles excitante illud caute ac
iusta dosi exhibitum plurimum valere in similibus
morbis , quos a debilitate derivant. Nec me la-
tent alia , quae adhiberi solent, flimulantia , ut ar-
nica, cortex peruvianus, cascarilla, camphora,
ignis electricus, et similia. Sed incitant gradu
diverso , nec omnia, quae excitant, unicuique
morbo a debilitate provenienti conducunt, ut ex-
perientia docet. Hinc illa, quam et peritus Me-
dicus sentit , difficultas in medicaminibus pro
diversa morbi natura et ratione , atque pro di-
verso tam roboris quam debilitatis gradu et modo
loading ...