Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0213
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
44
rite seligendis. Itaque et liberalior opii oblatio
atque dolis pro diverso debilitatis gradu in eiusmo-
di morbis est restringenda, quod et Lentin de
colica et paralysi faturnina optime iam animadver-
tit, quum torminum loco deliria et alias chronicas
aegritudines , tremorem nempe , debilitatem atque
membrorum paralysin viderit augeri.
N, N. 40 annos natus, aurifaber, praeter va~
riolas atque dysenteriam, quibus circa is tum aeta-
tis suae annum laboravit, nullius omnino morbi
tenet memoriam. Primis vero matrimonii diebus,
quod quatuor abhinc mensibus inivit, poli coitum
iiatim sequente die dolores in pene urentes sensit,
inter mingendum auctos: urina per urethram sae-
pius tantummodo stillavit, immo retentam obser-
vavit cum muci albescentis per urethrae orificium
IHllicidio.
Vexatus hisce calamitatibus, haud omnino in
veram mali venerei suspicionem cedentibus, adiit
Medicafirum, qui remedio purgante quodam duos
vomitus et viginti alvi secessus excitavit, iliaque
incommoda omnino prossigavit. Exagitatus autem
variis saepius animi pathematibus, ira praecipue et
moerore, quod in annonae caritate varo inveniret
laborem , quo necessaria ad vitam sustentandam me-
rere potuisset, subito ante decem circiter hebdo-
madas in morbum incidit, quem tremorem artuum
dicimus. Praecesserant corporis lassitndo , artuum
dedolatio, dolor capitis, aurium susurrus , adpe-
titus proflratus, atque insbmnia. Mox secuti siunt
tremores musiculorum totius fere corporis, qua-
les quandoque instrenuis potatoribus obsiervare eh,
aucti in dies ad eam vehementiam, ut neque opi-
ficio suo plane fungi, neque manibus quid tenere.
 
Annotationen