Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 49
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0218
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
gravantur non raro perpetua salivatione,mox albes-
cente mox puriformi, singulari oris soetore teter-
rimo, dentium erosione, gingivarum, uti in scor-
buticis, laxitate, exulceratione, aliisque. In hoc
rerum slatu si seposito hydrargyri usu alia in auxi-
lium vocaveris remedia , brevi aegroti vires reslau-
ratas, ulcera sanata , dolores rodentes mitigatos ,
mox omnino profligatos, atque salivationem dimi-
nutam videbis: quibus vero neglectis mala bmnem
respuent medelam, atque aeger febre hectica ac
marasmo lente consumetur. Inter remedia vero,
quae vel a recentioribus vel a veteribus auctoribus
multarum observationum laude commendantur, ad
sanandos hosce Mercurii copiose ac perverse adhi-
biti effectus, eminent opium , china balneaque te-
pida, quorum ego quidem miram atque felicem
efficaciam observavi. Omnia, quae a viris fide dig-
nis laudata leguntur , in diversis et diverso tempo-
re frequentius, asfc sine sensibili levamine, adhibui,
Alsa foetida opio nupta praecipue prosuit in exo-
stosi, atque ossium carie tam nasi quam reliqui cor-
poris , ac doloribus osleocopis; china vero cum
opio optimum effectum habuit in ulceribus fau-
cium pertinacissimis, cutis exulceratione , nimia
saiivatione, doloribus ossium rodentibus , dolore
capitis nocturno, haemoptysi, sudore nocturno,
diarrhoea colliquativa, aliisque adfectionibus a de-
bilitate ortis.

Foemina quaedam, z a annos nata, anno praeter-
ito lue venerea laboravit. Mercurii usu malum sana-
turn fuit: asf eodem remedio immodice ac forsan
perverse adhibito exorta est salivatio sat copiosa,
qua vires aegrotae ita frangebantur,ut per totum hoc
temporis ijpatiiun nulla frueretur sanitate benigna,

D
loading ...