Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 50
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0219
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Inter varias corporis calamitates praecipuae erant
lassitudo, dolores artuum lancinantes, capitis op-
pressio , aurium su sur rus , cordis palpitatio , an-
xietas, anorexia, pallor ac macies corporis. Hisce
per brevissima intervalla agitata, subito die 6taMaii
noctu corripitur horripilatione, horam unam du-
rante, quam mox secutus ell calor aefiuans. Al-
tera die quum ad vesperas aliqua superveniret exa-
cerbatio febris , aegrota die 8va Maii nosocomium
adiit, ubi queritur de cephalalgia, languore, do-
loribus artuum vagis , mox maioribus mox minori-
bus, adauctis praesertim , si corpus in lecto inca-
luerit , de tumore glandulae submaxillaris sinistrae,
et loquelam et ciborum solidorum deglutitionem
impediente, (ssuida bene sorbillare valuit,) de sa-
pore metallico , de lalivatione , atque praeter sali-
vam effluxit ore tenuis materia puriformis et foeti-
da , fundum vasss sputatorii obtegens. Adfuit ssuor
albus, copiosus, viridelcens, et tam acris,ut par-
tes vicinae eroderentur. Pulsum animadvertimus
celerem , frequentem , parvum et debilem, nullam,
tamen horripilationem, neque calorem naturali ad-
auctiorem. Ordinatur :

gi. Pulv. chinae regiae Unc. unam.

coq. cum aq. com. q. s. Coi. Unc. octo
adde

Spirit. Minderer. Unc. unam.

Mei. lineer, Unc. unam et semis.

Tinct. thebaic. Scrup. duos.

MDS. Omni bihorio cochlearia duo.

Gargarismata e decocto specierum emollientium.

Pro diaeta portio quadrans.

Die pna Maii. Nocte praeterita valde sudavit,
ex quo magnum sensit levamen. Tumor glandulae
imminutus, deglutitio facilior, salivatio eadem*
loading ...