Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0223
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
54
quae morbum hunc arthritidem et rheumatismum
producere valeat.
Iure praeclari therapeutae de veritate talis ma-
teriae in corpore vel extra corpus existentis dubi-
tarunt, et falsae opinioni eorum, qui morbos illos
ex suppresfa transspiratione explicarunt, nosfro
aevo nemo facile favet. Est enim , sive rhenma-
tismus sive arthritis, morbus solidivivi, a quocun-
que stimulo, praesertim vero frigoris, caloris et
aeris vicisfitudine productus, vel artus, vel arti-
culationes aliasve corporis partes doloribus lanci-
nantibus tenens, quandoque cum febre, quandoque
sine febre decurrens , mox virium vitalium vigore,
mox maiore minoreve debilitate sociatus.
Potentiae nocentes variae, tam incitantes quam
debilitantes, quae hominem per vices infeslant,
organorum diversas functiones ipsaque organa ita
immutare, modificare, immo perturbare valent,
ut tandem perversam induant formam, ac senlibus
nossris eum morbum repraesentent, quem arthriti-
dem seu rheumatismum vocamus. Qua vero ratio-*
ne ea immutatio in ipso organismo animali fiatj
quaenam lit ea forma, qua morbus ille produci de-
beat ; quare morbus hic sub eadem conditione po-
tentiarum mox producatur, mox non , nemo adhuc
explicavit, neque ego id ausim. Confert quidem
ad morbum suscipiendum corporis quaedam dispo-
sitio vel acquisita vel hereditaria , gracilitas nempe,
solidorum laxitas et debilitas, victus, amictus, tem-
pesfatum ratio, vitae genus, etsimilia: ast et ab-
sentibus his causis idem morbus observatur.
Sudor aliaque symptomata, quae in hisce mor-
bis animadvertuntur , e. g. urina rubescens sedi-
mento multo lateritio vitri fundum ambiente, &c.
minime probant, in corpore latere specihcam mor-
 
Annotationen