Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 57
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0226
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
57

abire* atque mox cum partium dolentium rubore ac
tumore, mox absque his, mox cum tumore solum-
rrodo decurrere. Haec vero symptomata nihil om-
nino characterissici slatuunt,spectaveris sive morbos
eiusdem naturae, sive tractandi methodum. Deno-
minationes variae: Lumbago rheumatica, Ischias
nervola , Podagra, aliaeque praecipuam morbi se-
dem declarant magis, quam ipsum morbum ac eius
tractandi methodum. Idem valet de rheumatisma
ac arthritide.

Multo minus, quae statuebatur inter binos mor-
bos, differentia in medicaminibus ess quaerenda.
A posteriori conclusio non lissit morbi cognitionem
neque curationem. Itaque rheumatismum Mercu-
rio sanari, ac arthritidem acido vitrioli, si verum
esset, omnino non evincit horum morborum diffe-
rentiam , neque probat, morbum utrumque propria
ac diversa causa oriri, diversisque remediis curan-
dum esse. Denominatio ad aegrotantis salutem
nihil confert. Iure hinc de Haen ait: ,,Haud
,,iuvat diseeptare , in ligamentisne et articulorum
,,capsulis, an in ipsa cute vel in nervis cuti sub-
,,iectis arthritidis sedes figenda sit. Multum ar-
,,thritis cum rheumatismo convenit, iisdemque
,,pene fontibus utraque derivatur, eodemque mo-
,,do solvitur. ” Respiciendum potius , si naturam
morbi ac curam sistere velis, ad praegressas poten-
tias tam incitantes quam deprimentes, earumque
diversam rationem, quantitatem et qualitatem, dein
ad febris, morbum forsan comitantis , indolem,
ad morbi durationem, ad morbos, quibus facile
complicatur, ad morbi ipsius sequelas, dum laepius
in letifera mala abire observatur, ad aegrotantis
denique vires atque corporis habitum , et similia0
loading ...