Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 58
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0227
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
58

Arthritis.

Ma gda lena Weiniger, Freissingensis, 21 an-
nos nata, quatuor liberorum mater, nunc vidua,
gracilis, macilenti corporis et irritabilis, praeter
varias molestias primae menflruationis tempore ex-
antlatas , omni morbo fuit immunis. Quinque ab-
hinc menhbus carnem foetentem summa nausea
quum comedisset, menstrua eo tempore ssuentia,
flatim evanida per duodecim hebdomadas non red-
iere. Duobus ante menhbus redibant quidem , sed
anomala, usque tandem remediis excitantibus in
pristinum ordinem redigerentur. Die 3tia huius
mensis Bayreutho Bambergam, et quidem pedibus
profecta. Die4ta Bambergae navem ingressa , qua
die vehemens cecidit pluvia, ut ad indusium usque
madefieret. Accessit terror ingens, nauta, navem
submersum iri, minitante. Subito horruit caluit-
que per vices, eademque nocte haemorrhagiam ute-
ri perpessa est insignem, qua sex circiter sanguinis
mensuras perdidisse se ad serit. Adpetitus fuit pro-
ssratus, oris amarities, vomituritio, in utroque
femore dolores lancinantes. Die sta in eadem re-
rum conditione ac aegritudine versabatur. Die 6ta
Maii vero per totam diem curru vehebatur, durante
adhuc haemorrhagia , ast parcius ssuente. Diegma
Maii, qua Wirceburgum venit, dolores lancinantes
antibrachium tenebant, manumque ac digitos late-
ris dextri, praecipue articulationem.

Die 8va Maii vespere in nosocomium recepta
■efl:, durante adhuc haemorrhagia , doloribusque et
tumore articulationum tam inseriorum quam supe-
riorum extremitatum persistentibus. Pulsus, quum
paulo ante quadrantem vini aqua diluti bibisset,
frequens, parvus et subdurus. Alvus per totam
diem clausa. Ordinavimus clysma emolliens.
loading ...