Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 59
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0228
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Die pna Maii. Nox inquieta et insomnis propter
dolores, media nocte per bihorium summum fri-
gus, quod insequebatur caior insignis et sudor, al-
vus semel sponte mota. Pulsus ut hesterna die. In-
super aurium susurrus , dolor capitis, nausea, lin-
gua muco obducta, oris amarities, adpetitus pro-
stratus, sitis, lassitudo. Articulorum praecipue
carpi et tarsi dolores lancinantes fere fixi cum tu-
more, qui digiti impresfioni omnino non cederet,
non rubescente. Ob dolores vehementes aegra vix
adtactum perferre, neque manus pedesve movere,
neque ssectere aut extendere valuit. Praescribitur:

R. Sal. ammoniac.depur. Dr. unam et dimidiam.

Tart. emet. Gr. unum.

Aq. ssor, sambuc. Unc. septem.

Roob sambuc.Unc. dimidiam.

Oxym. simpl. Unc. unam.

MDS. Omni bihorio vasculum dimidium.

Ig. Syrup. rub. Idaei. Unc. sex.

DS. pro potu aqua diluendas.

Diaeta tenuis.

Die ioma. Nox bona, pulsus frequens', parvus
et subdurus; dolores non adeo vehementes; abdo-
men tensum et tumidum. Ordinabantur duo clys-
mata emollientia. Manus dextra involvebatur linteo
viridi cerato. Cetera uti et ordinatio eadem.

Die lima. Nox insomnis propter dolores non
exiguos, qui etiam in manu sinislra augeri videntur,
abdomen tensum et sub adtactu dolens, amarities
oris, lingua paulisper impura, alvus nonnisi clyG
mate mota, caput occupatum, pulsus srequens.,
sed mollior. Praescribitur:

Sulph. antim. aurat. Gr.unum.

Camph. ras. Gr. tria. '

Sacch. alb, Scrup.inmm,
loading ...