Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: 62
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0231
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
dies sensim sensimque evanuere, ac sunctiones ins-
nuii in pri/Hnum vigorem restitutae fuere. Recupe-
ratis denique viribus omnino sana nosocomium de-
reliquit 8va Iunii.

Brandner.

Ischias nervosa,

iacobus Schell, Euerfeldensis,vir5Mannorum,
maritus, corporis sat validi, iam a prima iuventute
Chironomia vitam sustentans, varias regiones pera-
gravit. Aliquot abhinc annis quum haec ars a prin-
cipe interdicta esset, domum revertere, ibique ad
sullentandam vitam onera portare, aliosque labores
rusticos peragere coactus esl, et sic saepiiTime cor-
pore calente refrigerio sese exposuit. In subitanea
hac vitae generis mutatione secunda tamen lemper
gaudebat valetudine, nisi quod in extremitatibus
superioribus quandoque pateretur dolores lanci-
nantes rheumaticos , qui nonnumquam et lumbos
occuparent, atque variis haemorrhoidum molesliis
augerentur. Ineunte hyeme anni praeterlapsi dolo-
rem sensit in crure ac pede dextro lancinantem,mo-
dicum initio, sed ita paulatim increscentem, ut pe-
dibus incedeVe nusquam valeret, lectoque se tenere
coactus eslet. Adpropinquante tempore vernali ma-
lum hoc non cessit quidem omnino, sed ita tamen
imminutum fuit, ut pedibus incedere rursus posset,
doloresque dein ut aspera tempeslate augeri, ita
amoena et serena imminui videbantur. Ante tres
vero septirnanas tanta vi malum rediit, ut miser nec
ire, nec lectum amplius relinquere polTet , in eoque
slatu ijtaMaii ad nosocomium consugit.

Dolor prope os (aerum incipiens omnino direc-
tionem nervi ischiatici capit, atque per femur dex-
trum ad malleolum externum pedis dextri usque sese
loading ...